Book 22
8.23
Praetercursis partibus memoratis, Aulion antron est, et fluenta Callichori, ex facto cognominati, quod superatis post triennium Indicis nationibus, ad eos tractus Liber reversus, circa huius ripas viridis et opacas orgia pristina reparavit et choros: trieterica huius modi sacra quidam existimant appellari.Lac. after appellari indicated by Gardt.
8.24
Post haec confinia, Camaritarum pagi sunt celebres, et Phasis fremebundis cursibus Colchos attingit, Aegyptiorum antiquam subolem, ubi inter civitates alias Phasis est nomine fluvii dictitata, et Dioscurias nunc nune usque nota, cuius auctores Amphitus et Cercius Spartani traduntur, aurigae Castoris et Pollucis, quibus Heniochorum natio est instituta.
8.25
Paulum ab his secernuntur Achaei, qui bello anteriore quodam apud Troiam consummate, non cum super Helena certaretur (ut auctores prodidere non nulli), usque in Pontum reflantibus ventis errore delati, cunctisque hostilibus, stabilem domicilii sedemdomicilii sedem, Corn.; domiciliis sedem, NBG; domiciliis idem, V. nusquam reperientes, verticibus montium insedere semper nivalium, et horrore caeli districti, victum sibivictum sibi, EG, Val.; victum etiam sibi, Lind.; virium etum sibi, V. cum periculis rapturaptu, Corn.; rapto, V. parare assuefacti sunt, atque eo ultra omnem deinde ferociam saevierunt. Super Cercetis, qui eisdem annexi sunt, nihil memoratu traditur dignum.