Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 22

8.16 Post Bithyniae partem provinciae Pontus et Paphlagonia protenduntur, in quibus Heraclea et Sinope et Polemonion, et Amisos amplae sunt civitates, et Tios et Amastris, omnes ab auspicio diligentia fundatae Graecorum, et Cerasus, unde advexit huius nominishuius nominis, Haupt, Corn.; huius modi, V. poma Lucullus, insulaeque duae,duae, Bent.; arduae, V. et Trapezunta etet, added by Gardt. Pityunta continentis oppida non obscura.
8.17 Ultra haec loca Acherusium specus est, quod accolae Μυχοπόντιον appellant, et portus Acone, fluviiquefluviique Acheron, Clark; f. diversi Acheron idemque, G; f. diversae cherontidem quae, V. Acheron, idemque Arcadius, et Iris et Tibris Thybris et iuxta Parthenius, omnes in mare ictu rapido decurrentes. Thermodon his amnisamnis, added by Novák, c.c. est proximus ab Armonio defluens monte, et Themiscyraeos interlabens lucos ad quos Amazonas quondam migrare necessitas subegerat talis.
8.18 Attritis damnorum assiduitate finitimis, Amazones veteres, quae eos cruentis populabantur incursibus, altiora spirabant, viresque suas circumspectantes his, quae propinqua saepius appetebant, validiores, raptae praecipiti cupiditatis ardore, perruptis nationibus plurimis, manus Atheniensibus intulerunt, acrique concertatione effuse disiectae, omnes nudatis equitatus sui lateribus, corruere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme