Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 22

1.1 Dum haec in diversa parte terrarum, Fortunae struunt volubiles casus, Iulianus inter multa, quae per Illyricum agitabat, exta rimabatur assidue, avesque suspiciens, praescire festinabat accidentium finem, sed responsis ambiguis et obscuris haerebat, futurorum incertus.
1.2 Eique tandem aruspicinae peritus, Aprunculis Aprunculus Gallus orator, promotus rector postea Narbonensis, nuntiavit eventus, inspectu iecoris (ut aiebat ipse) praedoctus, quod operimento duplici viderat tectum. Cumque ille timeret, ne cupiditati suae congruentia fingerentur, eratqueeratque, Haupt; atque, V. ideo maestus, omen multo praesentius ipse conspexit, quod excessum Constantii dare monstrabat. Eodem enim puncto quo idem obierat in Cilicia, lapso milite qui se insessurum equo dextra manu erexit, humique prostrate, exclamavit ilico audientibus multis, cecidisse qui eum ad culmen extulerat celsum.
1.3 Et quamquam haec laetifica sciret,tulerat sciret, added in G; culmen ex uelut, V (euexit, V3). velut fixa tamen firmitate consistens, intra terminos Daciae se continebat, sic quoque plurima pertimescens. Nec enim cautum ducebat, coniecturis credere forsitan in contrarium erupturis.
2.1 Inter quae tam suspensa advenere subito missi ad eum legati Theolaifus atque Aligildus, defunctum Constantium nuntiantes, addentesque quod eum voce suprema successorem suae fecerit potestatis.
1 / 59 Next →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme