Book 21
4.4
Qui statim ingressus, rege conspecto imperatoris recordatus est verba, causatusque rem seriam et urgentem, ad diversorium rediit, scriptisque lectis, doctus quid agi conveniet,conveniet, V, Pet.; conveniret, EBG. confestim reversus discubuit inter ceteros.
4.5
Finitisque epulis Vadomarium fortiter apprehensum, rectori militum arte custodiendum apud signa commisit, textu lecto iussorum, comitibus eius ad sua redire compulsis, super quibus nihil fuerat imperatum.
4.6
Exhibitus tamen idem rex ad principis castra, iamque spe veniae omni praeclusa, cum interceptum notarium et quae scripserat ad Constantium, comperisset iam publicata, ne convicio quidem tenus compellatus, missus est ad Hispanias. Id enim studio curabatur ingenti, ne Iuliano discedente a Galliis, immanissimus homo provinciarum statum aegre compositum, licentius conturbaret.
4.7
Hoc casu elatior Iulianus, regis opinione citius intercepti, quem profecturus ad longinqua formidabat nihil remittentibus curis, barbaros adoriri disposuit, quos peremisse Libinonem comitem in congressu cum militibus docuimus paucis.