Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 21

3.5 Quibus (sisi, C. F. W. M., Novák, Momm.; ut, EAG; et, V. dignum est credere) obtemperans Vadomarius haec et similia perpetrabat, ad perstringendum fallendumque miris modis ab aetatis primitiis callens, ut postea quoque ducatum per Phoenicen regens ostendit. Sed re ipsa convictus abstinuit. Capto enim a stationariis militibus notario, quem miserat ad Constantium, scrutatoque siquid portaret, epistula eius reperta est, in qua praeter alia multa, id quoque scripserat: Caesar tuus disciplinam non habet. Iulianum autem assidue per litteras dominum et Augustum appellabat et deum.
4.1 Haec ut erant periculosa et dubia, Iulianus in exitiale malum eruptura considerans, in unum omni cogitatione intenta, eum vi incautum rapere festinabat, ut securitatem suam provinciarumque locaret in tuto, et iniit consilium tale.
4.2 Philagrium notarium, Orientis postea comitem, ad eas miserat partes, cuius prudentiae fidebat, olim sibi compertae, eique inter multa, quae pro captu instantium rerum erat acturus, signatam quoque chartulam tradidit, mandavitque, ne aperiret vel recitaret nisi Vadomario viso cis Rhenum.
4.3 Perrexit Philagrius ut praeceptum est, eoque praesente et negotiis adstricto diversis, transgressus Vadomarius flumen, ut nihil in profunda metuens pace nihilque secus gestorum simulans scire, viso praeposito militum ibi degentium, pauca locutus ex more, ultro semet, ut suspicionis nihil relinqueret abiturus, ad convivium eius venire promisit, ad quod erat etiam Philagrius invitatus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme