Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 21

16.18 Christianam religionem absolutam et simplicem anili superstitione confundens, in qua scrutanda perplexius quam componenda gravius excitavit discidia plurima, quae progressa fusius aluit concertatione verborum, ut catervis antistitum iumentis publicis ultro citroque discurrentibus per synodos (quas appellant), dum ritum omnem ad suum trahere conatur arbitrium, rei vehiculariae succideret nervos.
16.19 Figura tali situque membrorum: subniger, luce oculorum edita, cernensque acutum, molli capillo capilo , rasis assidue genis lucentibus ad decorem, usque ad pubem ab ipsis colli confinis longior, brevissimis cruribus et incurvis, unde saltu valebat et cursu.unde cursu, enclosed in brackets by Gardt., cf. xxv. 4, 22.
16.20 Pollinctum igitur corpus defuncti, conditumque in loculis, Iovianus etiam tum protector domesticus, cum regia prosequi pompa, Constantinopolim usque iussus est, prope necessitudines eius humandum.
16.21 Eique vehiculo insidenti, quod portabat reliquias, ut principibus solet, annonae militaris offerebantur indicia (ut ipsi nominant probae) et animalia publica monstrabantur, et ex usu crebrescebant occursus, quae et alia horum similia eidem Ioviano loviano imperium quidem sed et cassumsed etcassum, A; sed vicarium, Harman; sede et assum, V. et umbratile (ut ministro rerum funebrium) portendebant.
← Previous 46 / 46

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme