Book 21
16.2
Nec sub eo dux quisquam cum clarissimatu provectus est. Erant enim (ut nos quoque meminimus), perfectissimi: nec occurrebat magistro equitum provinciae rector nec contingi ab eo civile negotium permittebat. Sed cunctae castrenses et ordinariae potestates, ut honorum omnium apicem, priscae reverentiae more, praefectos semper suspexere praetorio.
16.3
In conservando milite nimium cautus, examinator meritorum non numquam subscruposus,subscruposus, Loiselle from cod. Valent.; suscruposus, V (su- added by V2). palatinas dignitates velut ex quodam tribuens perpendiculo, et sub eo nemo celsum aliquid acturus, in regia repentinus adhibitus est vel incognitus, sed qui post decennium officiorum magisterium vel largitiones vel simile quicquam esset recturus, apertissime noscebatur. Valdeque raro contigerat, ut militarium aliquis ad civilia regenda transiret, contraque non nisi pulvere bellico indurati, praeficiebantur armatis.
16.4
Doctrinarum diligens affectator, sed cum a rhetorice per ingenium desereretur obtunsum, ad versificandum transgressus, nihil operae pretium fecit.
16.5
In vita parca et sobria, edendi potandique moderatione, valetudinem ita retinuit firmam, ut raros colligeret morbos, sed eos nonnon, added by V2. procul a vitae periculis: id enim evenire corporibus a lascivia dimotis et luxu, diuturna experimenta et professionesprofessiones, Bent.; probationes, W2BG; propassiones, V. medendi monstrarunt.