Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 21

13.13 Iulianus, quem dum circumfrementes Illyricum nationes exteras oppugnatis, tuendis praefecimus Galliis, levium confidentia proeliorum, quae cum Germanis gessit semermibus, ut vecors elatus, adscitis in societatem superbam auxiliaribus paucis, feritate speque postrema, ad perniciosam audaciam promptis, in noxam publicam conspiravit, aequitate calcata, parente nutriceque orbis Romani, quam tumentes spiritus tamquam favillas reflaturam vindicaturamque, deindereflaturam deinde, Nová k; tamquam favillas flaturam fracturamque deo iubente, et, Pighius; favillas se facturamque dei inde, V. ut sceleste factorumfactorum, Bent., Eyssen.; laetorum, VG. ultricem, et ipse expertus, et docente antiquitate facile credo.
13.14 Quid igitur superest, nisi ut turbinibus excitis occurramus, subcrescentis rabiem belli, antequam pubescat validius, celeritatis remediis oppressuri? Nec enim dubium, favore numinis summi praesente, cuius perenni suffragio damnantur ingrati, ferrum impie praeparatum ad eorum interitum esse vertendum, qui non lacessiti, sed aucti beneficiis pluribus, ad insontium pericula surrexerunt.
13.15 Ut enim mea mens auguratinaugurat, Eyssen.; iam augurat, Günther, Pet.; mensam auguratio stitia que (quae, V2), V. Iustitiaque rectis consiliis adfutura promittit, spondeo quod, si ventum fuerit comminus, ita pavore torpescent, ut nec oculorum vestrorum vibratae lucis ardorem, nec barritus sonum perferant primum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme