Book 21
1.10
Extis itidem pecudum attenti fatidicis, in species converti assuetisadsuetis, Clark; suetis, AG, Heilmann; sueti, V. innumeras, accidentia sciunt. Cuius disciplinae Tages nomine quidam monstrator est, ut fabulantur, in Etruriae partibus emersisse subito visus e terra.
1.11
Aperiunt tunc tune quoque ventura, cum aestuant hominum corda, sed locuntur divina. Sol enim (ut aiunt physici) mens mundi nostras mentes ex sese velut scintillas diffunditans cum eas incenderit vehementius, futuri conscias reddit. Unde Sibyllae crebro se dicunt ardere, torrente vi magna flammarum. Multa significant super his crepitus vocum, et occurrentia signa, tonitrua quin etiam et fulgura, et fulmina itidemque siderum sulci.
1.12
Somniorum autem rata fides et indubitabilis foret, ni ratiocinantes coniectura fallerenturfallerentur interdum: quae, Bent., Madvig; fallerentur interdumque, BG; fallerentur. interdumque, V. interdum. Quaefallerentur interdum: quae, Bent., Madvig; fallerentur interdumque, BG; fallerentur. interdumque, V. (ut Aristoteles affirmat) tum fixa sunt et stabilia, cum animantis altius quiescentis, ocularis pupulapupula, Her.; pupilla, W2BG; popiala, V. neutrubi inclinata, rectissime cernit.