Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 21

10.8 tunc Tune et memoriam Constantini, ut novatoris turbatorisque priscarum legum et moris antiquitus recepti, vexavit, eum aperte incusans, quod barbaros omnium primus ad usque fasces auxerat et trabeas consulares, insulse nimirum et leviter, qui cum vitare deberet id quod infestius obiurgavit, brevi postea Mamertino in consulatu iunxit Nevittam, nec splendore nec usu nec gloria horum similem, quibus magistratum amplissimum detulerat Constantinus: contra inconsummatum et subagrestem et (quod minus erat ferendum) celsa in potestate crudelem.
11.1 Haec et talia cogitanti, sollicitoque super maximis rebus et seriis, nuntius metuendus intimatur et insperatus, ausa indicans quorundam immania, impeditura cursus eius ardentes, ni vigilanter haec quoque antequam adolescerent adulescerent hebetasset. Quae breviter exponentur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme