Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 21

10.4 Et pars, quae Illyricum spectat, mollius edita, velut incauta, subinde superatur. Latus vero ee, added in BG; V omits. regione oppositum Thraciis, prona humilitate deruptum, hincque et inde fragosis tramitibus impeditum difficile scanditur, etiam nullo vetante. Sub hac altitudine aggerum, utrubique spatiosa camporum planities iacet, superior ad usque Iulias Alpes extenta, inferior ita resupina et panda ut nullis habitetur obstaculis ad usque fretum et Propontidem.
10.5 His ut in re tali tamque urgenti compositis, magistro equitum illic relicto, imperator revertitur Naessum (copiosum oppidum), de quo impraepeditede quo imprae. pedite, Novák; impraepedite, Val.; inde praepedite, V. cuncta disponeret, suis utilitatibus profutura.
10.6 Ubi Victorem apud Sirmium visum, scriptorem historicum, exindeque venire praeceptum, Pannoniae secundae consularem praefecit, et honoravit aenea statua, virum sobrietatis gratia aemulandum, multo post urbi praefectum.
10.7 Iamque altius semetsemet extollens, Novák; altius est et tollens, V; se extollens, NG. extollens, et numquam credens ad concordiam provocari posse Constantium, orationem acrem et invectivam, probra quaedam in eum explanantem et vitia, scripserat ad senatum. Quae cum Tertullo administrante adhuc praefecturam, recitarentur in curia, eminuit nobilitatis cum speciosa fiducia, benignitas grata. Exclamatum est enim in unum, cunctorum sententia congruente, auctori tuo reverentiam rogamus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme