Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 21

7.2 Tamen ne intepesceret, aut omisisse belli videretur aliud latus, adventus sui terrorem ubique dispergens, veritusque ne Africa absente eo perrumperetur, ad omnes casus principibus opportuna, velut finibus Orientis egressurus,egressurus, Pet.; egressus, V. per mare notarium misit Gaudentium, quem exploratorem actuum Iuliani per Gallias aliquamdiu fuisse praestrinximus.
7.3 Hunc enim obsequio celeri cuncta consideratione gemina efficere posse sperabat, quod adversam partem metueret offensam et properaret,properaret, Bent.; properabat, V nanctus hanc opportunitatem commendari Constantio, quem credebat procul dubio fore victorem: nemo enim omnium tunc tune ab hac constanti sententia discrepabat.
7.4 Qui cum eo venisset, mandatorum principis memor, per litteras Cretione comite quid ageretur edocto, reliquisque rectoribus, lecto undique milite fortiore, translatisque ab utraque Mauritania discursatoribus expeditis, Aquitaniae et ItaliaeItaliae, Val.; Galliae, N2BG; Hispaniae, W2; haliae, V. obiecta litora tuebatur artissime.
7.5 Neque id consilium fefellit Constantium. Eo enim superstite nullus adversorum illas tetigit terras, licet oram Siciliensem a Lilybaeo protentam ad Pachynum multitudo multitude servabat armata, si patuisset facultas, ocius transitura.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme