Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 21

5.7 Ad quaead quae vos, Her.; at vos, Wagner; utque vos ducam, Pet.; utque vos ducum, Pighius; ut quos, V. vos ex more fidentium ducum, iuramento quaeso concordiam spondete mansuram et fidem,fidem, V, def. Pighius; fidam, Kiessling, Corn. operam mimi navaturo, Pighius; mihi n., Val.; minabanturo, V navaturo sedulam et sollicitam,sollicitam, C. F. W. M., Pighius; sollitam, V, solitam, V2 nequid agatur inconsultum et segne, et producturo, siquis exegerit, incorruptam conscientiam meam, quod nihil voluntate praeter ea, quae in commune conducunt, aggrediar aut temptabo.
5.8 Illud sane obtestor et rogo: observate, ne impetu gliscentis ardoris, in privatorum damna quisquam vestrum exsiliat, id cogitans quod ita nos illustrarunt hostium innumerae strages, ut indemnitas provinciarum et salus exemplis virtutum pervulgatae.
5.9 Hoc sermone imperatoris vice alicuius oraculi comprobato, mota est incitatius contio, et rerum cupida novandarum, unanimanti consensu, voces horrendas immani scutorum fragore miscebat, magnum elatumque ducem, et (ut experta est) fortunatum domitorem gentium appellans et regum.
5.10 Iussique universi in eius nomen iurare, sollemniter, gladiis cervicibus suis admotis, sub exsecrationibus diris, verbis iuravere conceptis, omnes pro eo casus, quoad vitam profuderint (si necessitas adegerit)necessitas adegerit, Her.; si id necessitas egerit, V perlaturos; quae secuti rectores, omnesque principis proximi, fidem simili religione firmarunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme