Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 20

3.11 Procedens deinde iam disiunctissime, quintoquedisiunctissime quintoque, Val.; disiunctissimo, V. signo arrepto, figuram monstrat amphicyrti, utrimque prominentibus gibbis. E regione vero cum normaliter steterit contra, lumine pleno fulgebit, domicilium septimi retinens signi, et in eodem tum etiam agens, paululumque progressa, minuitur, quem habitum vocamus ἀπόκρουσιν, et usqueet usque, Her.; atque A; G omits; absque, B; absque ea idem, V. easdem formas repetit senescendo, traditurque doctrina multiplici congruente, non nisi tempore intermenstrui deficere visam usquam lunam.
3.12 Quod autem solem nunc in aethere, nunc in mundo inferiore,inferiore, Val.; interiore, V. versariuersari, Bent.; cursare, G; cursari, V. praediximus, sciendum est siderea corpora quantum quantumi ad universitatem pertinet) nec occidere nec oriri, sed ita videri nostris obtutibus, constitutis in terra, spiritus cuiusdam interni motu suspensa: rerumque magnitudini instar exigui subditumsubditum, Gutschmid; subditam, V. puncti, nunc caelo infixas suspicere stellas, quarum ordo est sempiternus, aliquotiens humana visione languente, discedere suis sedibus arbitrari. Verum ad instituta iam revertamur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme