Book 20
11.28
Hachaec, sugg. by Clark. autem mixta pulchritudine temperatur, ideo ut terrenae existimant mentes, quod prima eius pars dilutior cernitur, aeri concolor circumfuso, sequens fulva, id est paulo excitatior quam lutea, punicea tertia, quod solis obnoxia claritudini, propro, omitted by EG (perhaps rightly, Clark). reciprocationereciprocatione, E, Val.; reticatione, V. spiritus fulgores eius purissimepurissime, Erfurdt; purissimos, G; purissimem, V. e regione deflorat, quarta ideo purpurat, quod intermicante asperginum densitate, per quas oritur, radiorum splendor concipienssplen. dorem concipiens, Madvig; splendorum conspiciens, V. ostendit aspectum flammeo propiorem, qui color quanto magis diffunditur, concedit in caerulum et virentem.
11.29
Arbitrantur alii tune iridis formam rebus apparere mundanis, cum altius delatae nubi crassae radii solis infusi, lucem iniecerint liquidam, quae non reperiens exitum, in se conglobata nimio splendescit attritu, et proximos quidem albo colores a sole sublimiore decerpit, subvirides vero a nubis similitudine superiectae, ut in mari solet usu venire, ubi candidae sunt undae quae litoribus illiduntur, interiores sine ulla concretione caerulae.