Book 20
11.17
Verum post ambiguam proelii varietatem,varietatem, suggested by Her.; sortema, Novák; uirtutem, V. plurimi nullonullo, Haupt, C. F. W. M.; nihil, V. impetrato intra moenia repelluntur: moxque ex aggeribus quos erexerunterexerunt, Clark, c.c.; erexerant, EBG; erexerat, V. Romani, idem Persae propugnaculis insistentes, sagittis incessebantur, et fundis telisque igniferis, quae per tegumenta turrium volitantia, paratis qui restinguerent, plerumque irrita labebantur.
11.18
Cumque pauciores utrubique fierent bellatores, et Persae truderentur ad ultima ni potior ratio succurrisset, impensiore opera procursus temptabatur ex castris, et eruptione subita multitudinis facta, inter armatos qui portabant ignes amplioribus ordinatis, iaciebantur corbes in materias ferreae, plenae flammarum, et sarmenta aliaque ad ignes concipiendos aptissima.
11.19
Et quia conspectum abstulerant fumi nigerrimae nubes, classico excitante in pugnam, legiones procinctae celeri gradu venerunt, et subcrescente paulatim ardore bellandi, cum ventum fuisset ad manus, repente machinae omnes effusis ignibus urebantur praeter maiorem, quam diruptisdiruptis, Bent., Gardt.; direptis, V. restibus quibus e muro iactis implicabatur, virorum fortium acrior nisus aegre semustam extraxit.