Book 20
8.21
Dein cum comperisset eum ad Augustum culmen evectum, exigua ac prope nulla vivendi spe versus in metum, ut longe disiunctus, malis se quae suspicabatur, exemit, et necessitudine omni relicta, digressus venit ad Constantium itineribus lentis, utque se nulli obnoxium culpae monstraret, Iulianum ut perduellem multis criminibus appetebat.
8.22
Cuius post abitum, bene Iulianus cogitans et prudenter, scirique volens quod praesenti quoque pepercisset, caritates eius cum re familiari intacta, publico cursu usu permisso,publico cursu usu permisso, V; usu del. as dittography by Pet.; publico cursu, usu permisso, Momm.; publici cursus, Lind. ad Orientem vehiuehi, Novák; redire, G; digredi, Her.; redi, V. tutius imperavit.
9.1
Nec minore studio secuti legati, haec secum ferentes, quae praediximus, intentique ad viandum, cum venirent ad iudices celsiores, oblique tenebantur, morasque per Italiam et Illyricum perpessi diuturnas et graves, tandem transfretati per Bosporum, itineribusque lentis progressi, apud Caesaream Cappadociae etiam tum degentem invenere Constantium, Mazacam antehac nominatam, opportunam urbem et celebrem, sub Argaei montis pedibus sitam.
9.2
Qui intromissi data potestate offerunt scripta, hisque recitatis, ultra modum solitae indignationis excanduit imperator, limibusquelimibusque, Amm. alone seems to use this form; of. limes, xvii. 7, 13. oculis eos ad usque metum contuens mortis, egredi iussit, nihil post haec percontatus, vel audire perpessus.