Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 20

2.5 Relatis adiectisque cum interpretatione maligna compluribus, iratus ultra modum Constantius, nec discusso negotio, nec patefieri quae scientiam eius latebant, permissis, appetitum calumniis, deposita militia digredi iussit ad otium, Agilone ad eius locum immodico saltu promoto, ex Gentilium etet added by Gardt.; V omits, def. by Pighius. Scutariorum tribuno.
3.1 Eodem tempore per Eoos tractus caelum subtextum caligine cernebatur obscura, et a primo aurorae exortu ad usque meridiem, intermicabant iugiter stellae; hisque terroribus accedebat, quod cum lux caelestis operiretur, e mundi conspectu penitus lance abrepta, defecisse diutius solem pavidae mentes hominum aestimabant; primo attenuatum in lunae corniculantis effigiem, deinde in speciem auctum semenstrem, posteaque in integrum restitutum.
3.2 Quod alias non evenit ita perspicue, nisi cum post inaequales cursus iteriter, Val.; inter, V. menstruum lunae ad idemidem, G; id, V. revocatur initium, certis temporum intervallis, id est cum in domicilio eiusdem signi tota reperitur luna sub sole, liniamentis obiecta rectissimis, atque in his paulisper consistit minutis, quae geometrica ratio partium partes appellat.
3.3 Ac licet utriusque sideris conversiones et motus, ut scrutatores causarum intellegibilium adverterant, in unum eundemque finem, lunari cursu impleto, perenni distinctione conveniunt, tamen sol non semper his diebus obducitur, sed cum luna e regione (velut libramento quodam igneo) orbi et aspectui nostro opponitur media.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme