Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 20

8.4 Quamquam eum haec dudum comperisse opinabatur, relatu Decentii olim reversi, et cubiculariorum recens de Galliis praegressorum,praegressorum, V; regressorum, G; progressorum, NB. qui ad CaesaremCaesaream, Corn., Gardt. (cf. xx. 9, 1); Caessarem, V. aliquaaliqua, V; maligna, Corn. portavere sollemnia. Et quamquam nova referret,nova referret, added by Novák. non repugnanter tamen nec arrogantibus verbis quicquam scripsit, ne videretur subito redundasse tumore.redundasse, W, Novák; redundasset, V1; repuggnasse, V2; tumore, added by Novák. Erat autem litterarum sensus huius modi:
8.5 Ego quidem propositi mei fidem non minus moribus quam foederum pacto (quoad fuit) unum semper atque idem sentiens conservavi, ut effectu multiplici claruit evidenter.
8.6 Iamque inde uti me creatum Caesarem pugnarum horrendis fragoribus obiecisti, potestate delata contentus, currentium ex voto prosperitatum, nuntiis crebris (ut apparitor fidus), tuas aures implevi, nihil usquam periculis meis assignans, cum documentis assiduis constet, diffusis permixtisque passim Germanis, in laboribus me semper visum omnium primum, in laborum refectione postremum.
8.7 Sed bona tua venia dixerim, siquid novatum est nunc (ut existimas): in multis bellis et asperis, aetatem sine fructu conterens miles, olim deliberatum implevit, fremens, secundique impatiens loci rectorem, cum nullas sibi vices a Caesare diuturni sudoris et victoriarum frequentium rependi posse contemplaretur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme