Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 20

7.18 Quod cum omni arte temptaret, nunc promissis defensores alliciens, nunc poenas cruciabiles minitans, aliquotiens struere aggeres parans, obsidionalesque admovens machinas, multis acceptis vulneribus quam illatis, omisso vano incepto, tandem abscessit.
8.1 Haec eo anno inter Tigrim gesta sunt et Euphraten. Quae cum frequentibus nuntiis didicisset Constantius, expeditiones metuensexpeditiones metuens, tr. by Novák, c. c. Parthicas, hiemem apud Constantinopolim agens, impensiore cura limitem instruebat eoumeoum, C. F. W. M.; cum, V. omni apparatu bellorum, armaque et tirocinia cogens, legionesque augens iuventutis validae supplementis, quarum statariae pugnae per orientales saepius eminuereeminuere, Kiessling; emicuere, EBG; enimuere, V; emicuere, V2. procinctus, auxilia super his Scytharum poscebat, mercede vel gratia, ut adulto vere profectus e Thraciis, loca suspecta protinus occuparet.
8.2 Inter quae Iulianus apud Parisios hibernis locatis, summa coeptorum quorsum evaderet pertimescens haeserathaeserat, Her. and Clark, c.c.; erat, V. anxius, numquam assensurum Constantium factis multa volvendo considerans, apud quem sordebat ut infimus et contemptus.
8.3 Circumspectis itaque trepidis rerum novarum exordiis, legatos ad eum mittere statuit, gesta docturos, eisque concinentes litteras dedit, quid actum sit quidve fieri oporteat deinceps, monens apertius et demonstrans.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme