Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 20

7.15 Magna denique mole, ancipiti diu exitio renitentes obsessi, postremo plebis immensae ponderibus effuse disiecti sunt. Et post haec iratorum hostium gladii quicquid inveniri poterat concidebant, abreptique sinibus matrum parvuli ipsaequeipsaeque, Langen; ipse quoque, V. matres trucidabantur, nullo quid ageret respectante. Inter quaeinter quae, Her. (from quoque in preceding line); V omits. tam funesta gens rapiendi cupidior, onusta spoliorum genere omni, captivorumque examen maximum ducens, tentoria repetivit exsultans.
7.16 Rex tamen gaudio insolenti elatus, diuque desiderio capiendae Phaenichae flagrans, munimenti perquam tempestivi, non ante discessit quam labefactata murorum parte reparata firmissime, alimentisque affatim conditis, armatos ibi locaret, insignis origine, bellique artibus claros. Verebatur enim quod accidit, ne amissionem castrorum ingentium ferentes aegre Romani, ad eadem obsidenda viribus magnis accingerentur.
7.17 Latius se proinde iactans, additaque spe quicquid aggredi posset adipiscendi, interceptis castellis aliis vilioribus, Virtam adoriri disposuit, munimentum valde vetustum, ut aedificatum a Macedone credatur Alexandro, in extreme quidem Mesopotamiae situm, sed muris velut sinuosis circumdatum et cornutis, instructioneque varia inaccessum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme