Book 20
7.4
Quibus adire propius ausis, defensores moenium ideo pepercerunt, quod cohaerenter sibi iunctos duxerant eisdem notos ingenuos Singarae captos: eorum enim miseratione, telum nemo contorsit, nec super pace respondit.
7.5
Deinde datis indutiis diei totius et noctis, ante alterius lucis initium Persarum populus omnis adortus avide vallum, acriter minans ac fremens, ubi ad ipsa moenia confidenter accessit, dimicabatdimicabat, HA; instabat, G; dicabat, V. vi magna resistentibus oppidanis.
7.6
Eaqueeaque, Haupt, Novák; atque ea re, Gardt.; et quae res, V. re sauciabantur plerique Parthorum, quod pars scalas vehentes, alii opponentes vimineas crates, velut caeci pergebant introrsus, nec nostris innocui. Sagittarum enim nimbi crebrius volitantes, stantes confertius perforabant, partibusque post solis occasum aequa iactura digressis, appetente postridie luce, ardentius multo quam antea pugnabatur, hinc inde concinentibus tubis, nec minores strages utrubique visae sunt, ambobus obstinatissime colluctatis.
7.7
Verum secuto die otio communi assensu post aerumnas multiplices attribute, cum magnus terror circumsisteret muros, Persaeque paria formidarent, Christianae legis antistes exire se velle gestibus ostendebat et nutu, acceptaque fide quod redire permitteretur incolumis, usque ad tentoria regis accessit.