Book 20
6.7
Dumque adhuc ferro certatur et ignibus, turri collapsa, cum patuisset iter in urbem, nudato propugnatoribus loco, quos periculi disiecerat magnitudo magnitude , Persarum agmina undique ululabili clamore sublato, nullo cohibente cuncta oppidi membra complebant, caesisque promiscue promise paucissimis, residui omnes mandatu Saporis vivi comprehensi, ad regiones Persidis ultimas sunt asportati.
6.8
Tuebantur autem hanc civitatem legiones duae (prima Flavia primaque Parthica), et indigenae plures cum auxilio equitum, illicillic, Traube; ilico, V. ob repentinum malummalum, BG; ad V; adventum hostium, Momm. clausorum,clausorum, Clark; inclusorum, V. qui omnes (ut dixi) vinctis manibus ducebantur, nullo iuvante nostrorum.
6.9
Nisibin enim sub pellibus agens pars maior exercitus custodibat, intervallo perquam longo discretam, alioqui numquam labenti Singarae vel temporibus priscis, quisquam ferre auxilium potuit, aquarum penuria cunctis circum arentibus locis. Et licet ad praesciscendos adversos subitosque motus, id munimentum opportune locavit antiquitas, dispendio tamen fuit rei Romanae, cum defensorum iactura aliquotiens interceptum.