Book 20
5.9
Statimque ne turbandae dispositioni consultae, tempus saltem breve concederetur, pro actuariis obsecravereobsecrauere, G; observare, V. Petulantes et Celtae, recturi quas placuisset provincias, mitterentur; quo non impetrato, abiere nec offensi nec tristes.
5.10
Nocte tamen, quae declarationis Augustae praecesserat diem, iunctioribus proximis rettulerat imperator, per quietem aliquem visum, ut formari Genius publicus solet, haec obiurgando dixisse: Olim Iuliane vestibulum aedium tuarum observo latenter, augere tuam gestiens dignitatem, et aliquotiens tamquam repudiatus abscessiabscessi, NT2, Eyssen.; abcesse, V. : si ne nunc quidem recipior, sententia concordante multorum, ibo demissus et maestus. Id tamen retineto imoimo, CG; inme, V; in meo, B; intimo, Her. Officers of the army, who received the provisions from the contractors and delivered them to the soldiers; and kept the accounts; see also xv. 5, 3, note. corde quod tecum non diutius habitabo.
6.1
Haec dum per Gallias agerentur intente, truculentus rex ille Persarum, incentivo Antonini adventu Craugasii duplicato, ardore obtinendae Mesopotamiae flagrans, dum ageret cum exercitu procul Constantius, armis multiplicatis et viribus, transmisso sollemniter Tigride, oppugnandam adoritur Singaram, milite usuique congruis omnibus, utut, added by G; V omits. existimavere qui regionibus praeerant, abunde munitam.