Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 20

4.14 Nocte vero coeptante, in apertum erupere discidium, incitatisque animis, ut quemque insperata res afflictabat, ad tela convertuntur et manus, fremituque ingenti omnes petiveruntpetiuerunt, Clark, c.c.; petiuerant, TBG; petiuerat, V. palatium, et spatiis eius ambitis, ne ad evadendi copiam quisquam perveniret, Augustum Iulianum horrendis clamoribus concrepabant, eum ad se prodire destinatius adigentes, exspectareque coacti, dum lux promicaret, tandem progredi compulerunt. Quo viso iterata magnitudine sonus, Augustum appellavere consensione firmissima.
4.15 Et ille mente fundata, universis resistebat et singulis, nunc indignari semetsemet, CG; sed metum, B; nec metum, Pighius; setmet, V. ostendens, nunc manus tendens oransque et obsecrans, ne post multas felicissimasque victorias, agatur aliquid indecorum, neve intempestiva temeritas et prolapsio, discordiarum materias excitaret. Haecque adiciebat, tandem sedatos leniter allocutus:
4.16 Cesset ira—quaeso—paulisper: absque dissensione, vel rerum appetitu novarum, impetrabitur facile quod postulatis. Quoniam dulcedo vos patriae retinet, et insueta peregrinaque metuitis loca, redite iam nunc ad sedes nihil visuri (quia displicet) transalpinum. Hocque apud Augustum, capacem rationis et prudentissimum, ego competenti satisfactione purgabo.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme