Book 19
11.12
Stipatores tamen pauci dum ignis more inundantes conabantur arcere, aut vulnerati interierunt, aut ponderibus superruentium solis afflicti, sellaque regalis cum aureo pulvinari, nullo vetante, direpta est.
11.13
Mox autem audito, quod ad ultimum paene tractus exitium, in abrupto staret adhuc imperator, antiquissimum omnium exercitus ratus eum iuvare (nondum enim exemptum periculis aestimavit salutis) fastu fidentior, licet ob procursionem subitam semitectus, sonorum et Martium frendens, barbarorum mori obstinatorum catervis semet immersit.
11.14
Et quia virtute dedecus purgatura, ardens copia nostrorum erupit, iras in hostem perfidum parans, obvia quaeque obtruncabat, sine parsimonia vivos conculcans et semineces et peremptos; et antequam exsatiaret caedibus barbaricis manus, acervi constipati sunt mortuorum.
11.15
Urgebantur enim rebelles, aliis trucidatis, aliis terrore disiectis, quorum pars spem vitae cassis precibus usurpando multiplicatis ictibus caedebantur, postque deletos omnes in receptum canentibus lituis, nostri quoque licet rari videbantur exanimes, quos impetus conculcaverat vehemens, aut furori resistentes hostili, lateraque nudantes intecta, ordo fatalis absumpsit.
11.16
Mors tamen eminuit inter alios Cellae Scutariorum tribuni, qui inter confligendi exordia, primus omnium in medios semetse, added by G (semet, Novák) before immisit; V omits. Sarmatarum globos immisit.