Book 19
11.8
Proinde vallo prope Acimincum locato, celsoque aggere in speciem tribunalis erecto, naves vehentes quosdam legionarios expedites alveum fluminis proximum ripis observare sunt iussae, cum Innocentio quodam agrimensore, huius auctore consilii, ut si barbaros tumultuare sensissent, aliorsum intentos post terga pervaderent improvisi.
11.9
Quae Limigantes licet properari sentirent, nihil tamen praeter precespraeter preces, Val.; praeces, V. fingentes, stabant incurvi, longe alia quam quae gestu praeferebant et verbis altis mentibus perpensantes.
11.10
Visoque imperatore ex alto suggestu, iam sermonem parante lenissimum, meditanteque alloqui velut morigeros iam futuros, quidam ex illis, furore percitus truci, calceo suo in tribunal contorto, Marha marha (quod est apud eos signum bellicum) exclamavit, eumque secuta incondita multitudo, vexillo elato repente barbarico, ululans ferum, in ipsum principem ferebatur.
11.11
Qui cum ex alto despiciens, plena omnia discurrentis turbae cum missilibus vidisset, retectisque gladiis et verrutis iam propinquantepropinquante pernicie, Clark, cf. xxii. 3, 5; propinquam perniciem, W2 G; propinquam pernicie, V. pernicie, externis mixtus et suis, ignotusque dux esset an miles, quia neque cunctandi aderat tempus, neque cessandi, equo veloci impositus, cursu effuso evasit.