Book 19
9.9
Rex vero licet securitatem praeferens praeferens, Val., Bentley; referens, V2 (refens, V). vultu, exultansque specie tenus urbis excidio videbatur, profundo tamen animi graviter aestuabat, reputans in obsidionalibus malis saepe luctuosas se pertulisse iacturas multoque ampliores se ipsum populos perdidisse, quam e nostris ceperat vivos, vel certe per diversas fuderat pugnas, ut apud Nisibin aliquotiens evenit, et Singaram, parique modo cum septuaginta tresque dies Amidam multitudine circumsedisset armorum, triginta milia perdidit bellatorum, quae paulo postea per Discenen tribunum et notarium numerata sunt, hac discretione facilius, quod nostrorum cadavera mox caesorum fatiscunt acac, Kellerbauer; et, EBG; V, see note 2. diffluunt,diffluunt, C. F. W. Müller; fatiscunctaede fluunt (nc from m, V2), V. adeo ut nullius mortui facies post quatriduum agnoscatur, interfectorum vero Persarum inarescunt in modum stipitum corpora, ut nec liquentibus membris, nec sanie perfusa, madescant, quod vita parcior facit, et ubi nascuntur exustae caloribus terrae.