Book 19
9.7
Qui proditorisproditoris, W2, Lind.; proditores, V. metuens crimen, impendioque sollicitus, ne transitione perfugae uxor eius superesse doceretur et tractari piissime, per simulationem matrimonium alterius splendidae virginis affectavit. Et velut paraturus necessaria convivio nuptiali, egressus ad villa octavo lapide ab urbe distantem, concito equo ad Persarum vastatorium globum, quem didicerat adventare, confugit, susceptusque aventer, qui esset ex his cognitus quae loquebatur, Tamsapori post diem traditur quintum, perque eum regi oblatus, opibus et necessitudine omni recuperata cum coniuge, quam paucos post menses amiserat, eratamiserat, erat, Her.; amisit, erat, Val.; amiserat, V. secundi loci post Antoninum, ut ait poeta praeclarus longo proximus intervallo.
9.8
Ille enim ingenio et usu rerum diuturno firmatus, consiliis validis sufficiebat in cuncta quae conabatur, hic natura simplicior, nominis tamen itidem pervulgati. Et haec quidem haut diu postea contigerunt.