Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 19

9.4 In rem itaque consulens suam, et accidentia longe ante prospiciens, anxietate bifaria stringebatur, viduitatem detestans et nuptias. Ideo familiarem suum perquam fidum, regionumque Mesopotamiae gnarum, per Izalam montem, inter castella praesidiaria duo Maride et Lorne introiturum, Nisibin occulte dimisit, mandatis arcanisque vitae secretioris, maritum exorans, ut auditis quae contigerint, veniret secum beate victurus.
9.5 Quibus conventis,conventis, Damsté, cf. Livy xxx. 43, 7; contents, V; contextis, Cornelissen, Petschenig. expeditus viator per saltuosos tramites et frutecta, Nisibin passibus citis ingressus, causatusque se domina nusquam visa, et forsitan interempta, data evadendi copia castris hostilibus abscessisse, et ideo ut vilis neglectus, docet Craugasium gesta; moxque accepta fide quod si tuto licuerit, sequetur coniugem libens, evasit, exoptatum mulieri nuntium ferens, quae hoc cognito per Tamsaporem ducem supplicaverat regi, ut si daretur facultas, antequam Romanis excederet finibus, in potestatem suam iuberet propitius maritum adscisci.
9.6 Praeter spem itaque omnium digresso advena repentino, qui postliminio reversus, statim sine ullius evanuit conscientia, perculsus suspicione dux Cassianus, praesidentesque ibi proceres alii, minitantes ultima Craugasium incessebant, non sine eius voluntate vel venisse vel abisse hominem clamitantes.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme