Book 19
8.8
Et quia per aestum arida siti reptantes, aquam diu quaeritando, profundum benebene, Lind.; paenae, V; pene, WBG. vidimus puteum, et neque descendendi prae altitudine, nec restium aderat copia, necessitate docente postrema, indumenta lintea, quibus tegebamur,tegebanur, BGA; tegebatur, V; lectulus tegebatur, Clark. in oblongos discidimus pannulos, unde explicato fune ingenti, centonem quem sub galea unus ferebat e nostris, ultimae aptavimus summitati, qui perqui per, added in G (lac. indicated by Clark). funem coniectus, aquasque hauriens ad peniculi modum, facile sitim qua urgebamururgebamur, Her.; hauriebamur, EBG; hariebamur, V. exstinxit.
8.9
Unde citi ferebamur ad flumen Euphratem, ulteriorem ripam petituri per navem, quam transfretandi causa iumenta et homines, in eo tractu diuturna consuetudo locarat.
8.10
Ecce autem Romanum agmen cum equestribus signis disiectum, eminus cernimus, quod persequebatur multitude Persarum, incertum unde impetu tam repentino terga viantum aggressa.
8.11
Quo exemplo terrigenas illos, non sinibus terrae emersos, sed exuberanti pernicitate credimus natos, qui quoniam inopini per varia visebantur, σπαρτοί vocitati, humo exsiluisse, vetustate rem rem, Novák, Her.; materiem, Kiessling; ut cetera, G; rem viatere (see note 5), V. fabulosius extollente, sunt aestimati.