Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 19

5.5 Per has tenebras ob derupta neglectas, oppidano transfuga quodam ductante, qui ad diversam partem desciverat, septuaginta sagittarii Persae ex agmine regio arte fiduciaque praestantes, silentio summoti loci defensi, subito singuli noctis medio ad contignationem turris tertiam ascenderunt, ibique occultati, mane sago punici coloris elato, quod erat subeundae indicium pugnae, cum ex omni parte circumveniri urbem suis copiis inundantibus advertissent, exinanitis proiectisque ante pedes pharetris, clamoris ululabilis incendio tela summa peritia dispergebant. Moxque acies omnes densae petebant multo infestius quam antea civitatem.
5.6 Interinter, added by G; V omits. incertos nos et ancipites, quibus occurri deberet, instantibus supra, an multitudini transcensu scalarum iam propugnacula ipsa prensanti, dividitur opera, et translatae leviores quinque ballistae, contra turrim locantur, quae ocius lignea tela fundentes, non numquam etet, added by Her., cf. xvii. 12, 3. binos forabant, e quibus pars graviter vulnerati ruebant, alii machinarum metu stridentium praecipites acti, laniatis corporibus interibant.
5.7 Quibus hac celeritate confectis, relatisque ad loca sueta tormentis, paulo securius moenia omnium concursu defendebantur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme