Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 19

5.2 Erant nobiscum duae legiones Magnentiacae recens e Galliis ductae (ut praediximus) virorum fortium et pernicium, ad planarios conflictus aptorum, ad eas vero belli artes quibus stringebamur, non modo inhabiles, sed contra nimii turbatores, qui cum neque inneque in, E, Lind.; nequem, V. machinis neque in operum constructione iuvarent, aliquotiens aliquotiens, Clark; aliquem, V. stolidiusstolidius, G; studiosius, Fletcher; studius, V. erumpentes, dimicantesque fidentissime minuto numero revertebant, tantum proficientes, quantum in publico (ut aiunt) incendio, aqua unius hominis manu adgesta.
5.3 Postremo obseratis portis praecaute vetantibusquepraecaute uetantibusque (u., Bentley, Cornelissen), Novák; praecantibusque, V. tribunis, egredi nequeuntes, frendebant ut bestiae. Verum secutis diebus efficacia eorum eminuit (ut docebimus).
5.4 In summoto loco partis meridianae murorum, quae despectat fluvium Tigrim, turris fuit in sublimitatem exsurgens, sub qua hiabant rupes abscisae, ut despici sine vertigine horrenda non posset, unde cavatis fornicibus subterraneis, per radices montis scalae ad usque civitatis ducebant planitiem, quo ex amnis alveo haurirentur aquae furtim, ut in omnibus per eas regiones munimentis quae contingunt flumina vidimus, fabre politae.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme