Book 18
3.6
Erat autem idem Barbatio subagrestis, arrogantisque propositi, ea re multis exosus, quod et dum domesticos protectores sub Gallo regeret Caesare, proditor erat et perfidus, et post eius excessum, nobilioris militiae fastu elatus, in Iulianum itidem Caesarem paria confingebat, crebroque detestantibus bonis, sub Augusti patulis auribus multa garriebat et saeva.
3.7
Ignorans profecto veterisueteris, Cornelissen, Schneider; uetus, V. Aristotelis sapiens dictum, qui Callisthenem sectatorem et propinquum suum ad regem Alexandrum mittens, ei saepe mandabat, ut quam rarissime et iucunde apud hominem loqueretur, vitae potestatem et necis in acie linguae portantem.
3.8
Ne sit hoc mirum, homines profutura discernere non numquam et nocentia, quorum mentes cognatas caelestibus arbitramur, animalia ratione carentia salutem suam interdum alto tueri silentio solent, ut exemplum est hoc perquam notum.
3.9
Linquentes orientem anseres ob calorem, plagamque petentes occiduam, cum montem penetrare coeperint Taurum, aquilis abundantem, timentes fortissimas volucres, rostra lapillis occludunt, ne eis eliciat vel necessitas extrema clangorem, eisdemque collibus agiliore volatu transcursis, proiciunt calculos, atque ita securius pergunt.