Book 18
2.18
Libratis denique diu consiliis, concordi assensione cunctorum, Macriano quidem et Hariobaudo pax est attributa, Vadomario vero, qui suam locaturus securitatem in tuto, et legationis nomine precator venerat, pro Urio et Ursicino et Vestralpo regibus pacem itidem obsecrans, interim responderi non poterat, ne (ut sunt fluxioris fidei barbari) post abitum recreati nostrorum, parum acquiescerent per alios impetratis.
2.19
Sed cum ipsi quoque missis legatis, post messes incensas et habitacula, captosque plures et interfectos, ita supplicarent tamquam ipsiipsi, V; non ipsi, Mommsen. haec deliquissent in nostros, pacem condicionum similitudine meruerunt. Inter quas id festinatumfestinatum, V; destinatum, Cornelissen. est maxime, ut captives restituerent omnes, quos rapuerant excursibus crebris.
3.1
Haec dum in Galliis caelestis corrigit cura, in comitatu Augusti turbo novarum exoritur rerum, a primordiis levibus ad luctus et lamenta progressus. In domo Barbationis, pedestris militiae tunc rectoris, examen apes fecerefecere, G; texere, A, Mommsen; struxere, Pet; pestexere, V (ex above the line, ere added by V2). perspicuum. Superque hoc ei prodigiorum gnaros sollicite consulenti, discrimen magnum portendi responsum est, coniectura videlicet tali, quod hae volucres post compositas sedes, opesque congestas, fumo pelluntur, et turbulento sonitu cymbalorum.