Book 18
2.15
Ubi vero terras infestorum etiam tum tetigit regum, urens omnia rapiensque,rapiensque, G; rapinisque, V. per medium rebellium solum grassabatur intrepidus.
2.15
Postque saepimenta fragilium penatium inflammata, et obtruncatam hominum multitudinem, visosque cadentes multos aliosque supplicantes, cum ventum fuisset ad regionem (cui Capillacii vel Palas nomen est) ubi terminales lapides AlamannorumRomanorum, V, def. Norden. et Burgundiorum confinia distinguebant, castra sant posita, ea propter ut Macrianus et Hariobaudus, germani fratres et reges, susciperentur impavidi, qui propinquare sibi perniciem sentientes, venerant pacem anxiis animis precaturi.
2.16
Post quos statim rex quoque Vadomarius venit, cuius erat domicilium contra Rauracos, scriptisque ConstantiiConstantii, Clark, c.c.; Constanti, V. principis, quibus commendatus est artius, allegatis, leniter susceptus est (utut, added by Henr. Val.; ut conducebat, Hadr. Val.; V omits. decebat), olim ab Augusto in clientelam rei Romanae susceptus.
2.17
Et Macrianus quidem cum fratre inter aquilas admissus et signa, stupebat armorum viriumqueviriumque, del. Gardt. as dittography. varium decus, visa tune primitus, proque suis orabat. Vadomarius vero nostris coalitus (utpote vicinus limiti) mirabatur quidem apparatum ambitiosi procinctus, sed vidisse se talia saepe ab adulescentia meminerat prima.