Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 18

9.2 Et a latere quidem australi, geniculato Tigridis meatu subluitur, propius emergentis; qua Euri opponitur flatibus, Mesopotamiae plana despectat; unde aquiloni obnoxia est, Nymphaeo amni vicina, verticibus Taurinis umbratur, gentes Transtigritanas dirimentibus et Armeniam; spiranti zephyro contraversa Gumathenam contingit, regionem ubere etubere et, Cornelissen; uberem, V. cultu iuxta fecundam, in qua vicus est Abarne nomine, sospitalium aquarum lavacris calentibus notus. In ipso autem Amidae meditullio sub arce fons dives exundat, potabilis quidem, sed vaporatis aestibus non numquam faetens.
9.3 Cuius oppidi praesidio erat semper Quinta Parthica legio destinata, cum indigenarum turma non contemnenda. Sed tunc ingruentem Persarum multitudinem sex legiones, raptim percursis itineribus antegressae, muris adstitere firmissimis, Magnentiaci et Decentiaci, quos post consummatos civiles procinctus, ut fallaces et turbidos, ad Orientem venire compulit imperator, ubi nihil praeter bella timetur externa, et Tricensimani Decimanique, Fortenses et Superventores atque Praeventores, cum Aeliano iam comite, quos tirones tum etiam novellos, hortante memorato adhuc protectore, erupisse a Singara, Persasque fusosPersasque fusos, tr. in G; f. Persasque, V. in somnum retulimus trucidasse complures.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme