Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 18

7.9 Cumque Bebasen villam venissent, unde ad Constantinam usque oppidum, quod centesimo lapide disparatur, arescunt omnia siti perpetua, nisi quod in puteis aqua reperitur exilis, quid agerent diu cunctati, iamque suorum duritiae fiducia transituri, exploratore fido docente, cognoscunt Euphratem, nivibus tabefactis inflatum, late fusis gurgitibus evagari, ideoque vado nequaquam posse transiri.
7.10 Convertuntur ergo ad ea quae amplectenda fortuita daret occasio, spe concepta praeter opinionem exclusi, ac proposito pro abrupto rerum praesentium statu urgenti consilio, Antoninus dicere quid sentiat iussus, orditur, flecti iter suadens in dexterum latus, ut per longiorem circumitum, omnium rerum usu regionum feracium, et consideratione ea qua rectus pergeret hostis, adhuc intactarum, castra duo praesidiaria Barzalo et ClaudiasBarzalo et Claudias, Kellerbauer; Barzala et Laudias, G; barzaloc te laudias, V. peterentur, sese ductante, ubi tenuis fluvius prope originem et angustus, nullisque adhuc aquis advenis adolescens, facile penetrari poterit ut vadosus.
7.11 His auditis laudatoque suasore, et iusso ducere qua norat, agmina cuncta, ab institute itinere conversa, praevium sequebantur.
8.1 Quo certis speculationibus cognito, nos disposuimus properare Samosatam, ut superato exinde flumine, pontiumque apud Zeugma et Capersana iuncturis abscisis, hostiles impetus (si iuvisset fors ulla,) repelleremus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme