Book 18
6.4
Laudato firmatoque concordi omnium voluntate consilio, conversisque universis ad ea quae erant citius congerenda, commeatus milites arma ceteraque instrumenta, quae poscebat procinctus adventans, perpetua hieme parabantur.
6.5
Nos interea paulisper cis Taurum morati, ex imperio ad partes Italiae festinantes, prope flumen venimus Hebrum, ex Odrysarum montibus decurrentem, ibique principis scripta suscepimus, iubentia omni causatione posthabita, reverti Mesopotamiam, sine apparitione ulla expeditionem curaturi periculosam, ad alium omni potestate translata.
6.6
Quod ideo per molestos formatores imperil struebatur, ut si Persae frustra habiti redissent ad sua, ducis novi virtuti facinus adsignaretur egregium; si fortuna sequior ingruisset, Ursicinus reus proditaeproditae, Cornelissen; ut proditor, Bentley; proditor, V. rei publicae deferretur.
6.7
Agitatis itaqueitaque, Bentley, Haupt; ita siue, V. rationibus, diu cunctati reversique, fastidii plenum Sabinianum invenimus, hominem mediocris staturae, et parvi angustique animi, vix sine turpi metu sufficientem ad levem convivii, nedum proelii strepitum, perferendum.
6.8
Tamen quoniam speculatores apparatus omnes apud hostes fervere, constanti asseveratione perfugis concinentibus, affirmabant, oscitante homunculo, Nisibin propere venimus, utilia paraturi, ne dissimulantes obsidium, Persae civitati supervenirent incautae.