Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 18

5.7 Educatus enim in medio, ut rerum omnium gnarus, auditorum nanctus vegetosuegetos (eius a corr. of iliis) cf, xxii. 13, 1 Her.; vigiles, G; vigiliis eius, V. sensus, et aurium delenimenta captantes, nec laudantium, sed secundum Homericos Phaeacas cum silentio admirantium, iam inde quadragesimi anni memoriam replicabat, post bellorum assiduos casus, et maxime apud Hileiam et Singaram, ubi acerrima illa nocturna concertatione pugnatum est, nostrorum copiis ingenti strage confossis, quasi dirimente quodam medio fetiali, Persas nondum Edessam nec pontes Euphratis tetigisse victores quos armipotentia fretos, successibusque magnificis, ita dilatasse decuerat regna,lac. after decuerat indic. Eyssen.; regna added by Schneider; decue ratarenteo, V. utut, added by Eyssen. toti Asia imperarent,toti Asiae imper(arent), added by Novák. eo maxime tempore quo diuturnis bellorum civilium motibus, sanguis utrimque Romani roboris fundebatur.
5.8 His ac talibus subinde inter epulas sobrius perfuga, ubi de apparatu bellorum et seriis rebus apud eos Graiorum more veterum consultatur, regem incendebat ardentem, ut exacta hieme statim arma fretus fortunae suae magnitudine concitaret, ipse quoque in multis ac necessariis operam suam fidenter promittens.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme