Book 17
13.33
Post hunc dicendi finem contio omnis alacrior solito, aucta spe potiorum et lucris, vocibus festis in laudes imperatoris adsurgens, deumque ex usu testata non posse Constantium vinci, tentoria repetit laeta. Et reductus imperator ad regiam, otioque bidui recreatus, Sirmium cum pompa triumphali regressus est, et militares numeri destinatas remearunt adad, added by Clark, c.c.; before destinatas, C. F. W. Miller; V omits. sedes.
14.1
Hisce eisdem diebus, Prosper et Spectatus atque Eustathius, legati ad Persas (ut supra docuimus) missi, Ctesiphonta reversum regem adiere, litteras perferentesperferentes, Kellerbauer; praeferentes, V. imperatoris et munera, poscebantque rebus integris pacem, et mandatorum principisprincipis, added by Clark, c.c. memores, nusquam ab utilitate Romanae rei maiestateque discedebant, amicitiae foedus sub hac lege firmari debere adseverantes, ne super turbando Armeniae vel Mesopotamiae statu quicquam moveretur.
14.2
Diu igitur ibi morati, cum obstinatissimum regem, nisi harum regionum dominio sibi adiudicato, obdurescentem ad suscipiendam cernerent pacem, negotio redierunt infecto.
14.3
Post quod id ipsum condicionum robore pari impetraturi, Lucillianus missus est comes, et Procopius tunc notarius, qui postea nodo quodam violentae necessitatis adstrictus, ad res consurrexeratconsurrexerat, Novák; consurrexit, HAG; consurrexerit, V. novas.