Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 17

13.30 Hisque secundo finitis eventu, lenitatis tempus aderat tempestivae. Limigantes ad loca migrare compulimus longe discreta, ne in perniciem nostrorum se commovere possent ulterius et pepercimus plurimis, et Zizaim praefecimus Liberis, dicatum nobis futurum et fidum, plus aestimantes creare quam auferre barbaris regem, hoc decore augente sollemnitatem, quod eisdem quoque rector tributus antehac electus est et acceptus.
13.31 Quadruplex igitur praemium, quod unus procinctus absolvit, nos quaesivimus et res publica, primo ultione parta de grassatoribus noxiis, deinde quod vobis abunde sufficient ex hostibus capta.capta, Novák; captivis, V. His enim virtutem oportet esse contentam, quae sudore quaesivit et dexteris.
13.32 Nobis amplae facultates opumque sunt magni thesauri, sisi, added by Bentley, Haupt; V omits. integra omnium patrimonia nostri labores et fortitudo servarint. Hoc enim boni principis menti, hoc successibus congruit prosperis.
13.33 Postremo ego quoque hostilis vocabuli spolium prae me fero, secundo Sarmatici cognomentum, quod vos unum idemque sentientes, mihi (ne sit arrogans dicere,) merito tribuistis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme