Book 17
1.11
Et dum nullus obsisteret, munimentum quod in Alamannorum solo conditum Traianus suo nomine voluit appellari, dudum violentius oppugnatum, tumultuario studio reparatum est; locatisque ibi pro tempore defensoribus, ex barbarorum visceribus alimenta congesta sunt.
1.12
Quae illi maturata ad suam perniciem contemplantes, metuque rei peractae volucriter congregati, precibus et humilitate suprema, petiere missis oratoribus pacem; quam Caesar omni consiliorum via firmatam,firmatam, Wagner; firmata, V. causatus veri similia plurima, per decem mensium tribuit intervallum; id nimirum sollerti colligens mente, quod castra supra quam optari potuit occupata sine obstaculo, tormentis muralibus et apparatu deberent valido communiri.
1.13
Hac fiducia tres immanissimi reges venerunt tandem aliquando iam trepidi, ex his qui misere victis apud Argentoratum auxilia, iurantes conceptis ritu patrio verbis nihil inquietumuerbis nihil inquietum, G (uerbis, EH); uero (lac. 10 letters) linquietum, V. acturos, sed foedera ad praestitutum usque diem, quia id nostris placuerat, cum munimento servaturos intacto, frugesque portaturos humeris suis,suis, added by Clark, Her. c.c., or tr. p.h., Clark, Novák. si defuisse sibi docuerint defensores. Quod utrumque, metu perfidiam frenante, fecerunt.