Book 17
12.16
Ingerebat autem se post haec maximus numerus catervarum confluentium nationum et regum, suspendi a iugulis suis gladios obsecrantium, postquam Araharium impune compererat abscessisse; et pari modo ipsi quoque adepti pacem quam poscebant, accitos ex intimis regni procerum filios obsidatus sorte opinione celerius obtulerunt, itidemque captivos (ut placuerat) nostros, quos haut minore gemitu perdidere quam suos.
12.17
Quibus ordinatis translata est in Sarmatas cura, miseratione dignos potius quam simultate. Quibus incredibile quantum prosperitatisprosperitatis, G; in prosperitatis, V. haec attulit causa: ut verum illud aestimaretur, quod opinantur quidam, fatum vinci principis potestate vel fieri.
12.18
Potentes olim ac nobilesac nobiles, Lind.; potente soli magnobiles, V. erant huius indigenae regni, sed coniuratio clandestina servos armavit in facinus. Atque ut barbaris esse omne ius in viribus adsuevit, vicerunt dominos ferocia pares, etet, V.; sed, vulgo. numero praeminentes.
12.19
Qui confundente metu consilia, ad Victohalos discretos longius confugerunt, obsequi defensoribus, (ut in malis) optabile, quam servireseruire, W2 A, Novák; seruire suis, G; seruire seruitutem (cf. Gell. i. 12, 5), Her.; seruitute, V. mancipiis arbitrati; quae deplorantes, post impetratam veniam recepti in fidem, poscebant praesidia libertati, eosque iniquitate rei permotus, inspectante omni exercitu, convocatos allocutus verbis mollioribus imperator, nulli nisi sibi ducibusque Romanis parere praecepit.