Book 17
12.8
Aderant autem ilico Sarmatis periculorum Quadi participes, qui noxarum saepe socii fuerant indiscreti, sed ne eos quidem prompta iuvit audacia, in discrimina ruentes aperta.
12.9
Caesis enim compluribus, pars quae potuit superesse, per notos callescalles, Kiessling, Gardt.; colles, V. evasit; quo eventu vires et animos incitante, iunctis densius cuneis, ad Quadorum regna properabat exercitus, qui ex praeterito casu impendentia formidantes, rogaturi suppliciter pacem, fidentes ad principis venere conspectum, erga haec etet added in EG; V omits. similia lenioris, dictoque die statuendis condicionibus paripari, Her. in lac. ind. by Eyssen. (Lind. deleted modo.) modo Zizais quoque etiam tum regalis, arduiardui, Novák; haud parui, G; apud ui, V. corporis iuvenis, ordines Sarmatarum more certaminis instruxit ad preces; visoque imperatore, abiectis armis pectore toto procubuit, exanimis stratus. Et amisso vocis officio prae timore, tum cum orare deberet, maiorem misericordiam movit, conatus aliquotiens, parumque impediente singultu, permissus explicare quae poscebat.