Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 17

10.10 Ita reges illi tumentes quondam immaniter, rapinisque ditescere assueti nostrorum, Romanae potentiae iugo subdidere colla iam domita, et velut inter tributarios nati et educati, obsecundabant imperiis ingravate. Quibus hoc modo peractis, disperso per stationes milite consuetas, ad hiberna regressus est Caesar.
11.1 Haec cum in comitatu Constantii subinde noscerentur—erat enim necesse, tamquam apparitorem, Caesarem super omnibus gestis ad Augusti referre scientiam—omnes qui plus poterant in palatio, adulandi professores iam docti, recte consulta prospereque completa vertebant in deridiculum, talia sine modo strepentes insulse: In odium venit cum victoriis suis capella, non homo, ut hirsutum Iulianum carpentes, appellantesque loquacem talpam et purpuratam simiam et litterionem Graecum, et his congruentia plurima. Atque ut tintinnabulatintinnabula, R. Unger; tintinnacula, V, Clark. principi resonantes, audire haec taliaque gestienti, virtutes eius obruere verbis impudentibus conabantur ut segnem incessentes et timidum et umbratilem, gestaque secus verbis comptioribus exornantem; quod non tunc tune primitus accidit.
11.2 Namque ut solet amplissima quaequeamplissima quaeque, Bentley, Eyssen.; amplissimaque, V. gloria obiecta esse semper invidiae, legimus in veteres quoque magnificos duces vitia criminaque, etiam si inveniri non poterant, finxisse malignitatem, spectatissimis actibus eorum offensam.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme