Book 17
10.7
His malis perculsus, rex cum multiplices legiones,legiones, Hadr. Val.; regiones, V; regionum direptiones, Her. vicorumque reliquias cerneret exustorum, ultimas fortunarum iacturas adesse iam contemplatus, oravit ipse quoque veniam, facturum se imperanda iurandi exsecratione promisit.promisit, tr. after exsecratione, Novák; after universes, V. Captivoscaptivos, scripsi; captivosque added by Haupt; lac. after exsecratione, Her., Clark. restituere universos—id enim cura agebatur impensiore—iussus fidem non praestitit.iussus praestitit, added by Novák; lac. indicated by Clark, Her. Detentisque plurimis reddidit paucos.
10.8
Quo cognito ad indignationem iustam Iulianus erectus, cum munerandus venisset ex more, quattuor comites eius, quorum ope et fide maxime nitebatur, non ante absolvit, dum omnes rediere captivi.
10.9
Ad colloquium tandem accitus a Caesare, trementibus oculis adorato, victorisque superatus aspectu, condicione difficili premebatur, hac scilicet ut quoniam consentaneum erat, post tot secundos eventus, civitates quoque reparari, vi barbarorum excisas, carpenta et materias ex opibus suis suorumque praeberet; et haec pollicitus imprecatusque (si perfidum quicquam egisset,) luenda sibi cruore supplicia, ad propria remeare permissus est. Annonam enim transferre, ita ut Suomarius, ea re compelli non potuit, quod ad internicionem regione eius vastata, nihil inveniri poterat quod daretur.