Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 17

8.1 At Caesar hiemem apud Parisios agens, Alamannos praevenire studio maturabat ingenti, nondum in unum coactos, sed adad, A, Novák; in, Lind.; V omits. insaniam post Argentoratum audaces omnes et saevos, opperiensque Iulium mensem, unde sumunt Gallicani procinctus exordia, diutius angebatur. Nec enim egredi poterat, antequam ex Aquitania aestatis remissione, solutis frigoribus et pruinis, veheretur annona.
8.2 Sed ut est difficultatum paene omnium diligens ratio victrix, multa mente versans et varia, id tandem repperit solum, ut anni maturitate non exspectata, barbaris occurreret insperatus, firmatoque consilio, XX dierum frumentum, ex eo quod erat in sedibus consumendum, ad usus diuturnitatem excoctum, bucellatum (ut vulgo appellant,) umeris imposuit libentium militum, hocque subsidio fretus, secundis (ut ante,) auspiciis profectus est, intra mensem quintum vel sextum, duas expeditiones consummari posse urgentes et necessarias arbitratus.
8.3 Quibus paratis, petit primos omnium Francos, eos videlicet quos consuetudo Salios appellavit, ausos olim in Romano solo apud Toxandriam Toxiandriam locum habitacula sibi figere praelicenter. Cui cum Tungros venisset, occurrit legatio praedictorum, opinantium reperiri imperatorem etiam tum in hibernis, pacem sub hac lege praetendens, ut quiescentes eos tamquam in suis, nec lacesseret quisquam nec vexaret. Hos legatos negotio plene digesto, oppositaque condicionum perplexitate, ut in eisdem tractibus moraturus, dum redeunt, muneratos absolvit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme