Book 17
7.2
Primo lucis exortu, diem nonum kal. Septembrium, concreti nubium globi nigrantium, laetam paulo ante caeli speciem confuderunt, et amendato solis splendore, nec contigua vel apposita cernebantur; ita oculorum obtutu praestricto, humo involutus crassae caliginis squalor insedit.
7.3
Dein velut numine summo fatales contorquente manubias, ventosque ab ipsis excitante cardinibus, magnitudo magnitude furentium incubuit procellarum, cuius impetu pulsorum auditus est montium gemitus, et elisi litoris fragor, haecque secuti typhones atque presteres, cum horrifico tremore terrarum, civitatem et suburbana funditus everterunt.
7.4
Et quoniam acclivitate collium aedes pleraeque vehebantur, aliae super alias concidebant, reclangentibus cunctis sonitu ruinarum immenso. Inter quae clamoribus variis celsa culmina resultabant, quaeritantium coniugium liberosque, et siquid necessitudines artae constringunt coustringunt .
7.5
Post horam denique secundam (multonon multo, Eyssen.; paulo, Bentley; multo, V. ante tertiam) aer iam sudus et liquidus latentes retexit funereas strages. Non nulli enim superruentium ruderum vi nimia constipati, sub ipsis interiere ponderibus; quidam collo tenus aggeribus obruti, cum superesse possent siqui iuvissent, auxiliorum inopia necabantur; alii lignorum exstantium acuminibus fixi pendebant.