Book 17
5.11
Mesopotamiam poscis ut tuam, perindeque Armeniam, et suades integro corpori adimere membra quaedam, ut salus eius deinceps locetur in solido, quod infindenduminfidendeum, Damsté, cf. Val. Flacc. i. 687; infringendum, Haupt; in fundendum, V. est potius quam ulla consensione firmandum. Accipe igitur veritatem, non obtectam praestigiis, sed perspicuam, nullisque minis inanibus perterrendam.
5.12
Praefectus praetorio meus, opinatus aggredi negotium publicae utilitati conducens, cum duce tuo per quosdam ignobiles, me inconsulto, sermones conseruit super pace. Non refutamus hanc nec repellimus: adsit modo cum decore et honestate, nihil pudori nostro praereptura vel maiestati.
5.13
Est enim absonum et insipiens nunc cumnunc cum, Clark; cum, Es2 BG; nam, Bentley; num, V. gestarum rerum ordines (placatae sint aurae invidiae!) nobis multipliciter illuxerunt, cum deletis tyrannis, totus orbis Romanus nobis obtemperat, ea prodere, quae contrusicontrusi, Bentley, Haupt; contra si, V. in orientales angustias, diu servavimus inlibata.
5.14
Cessent autem quaeso formidines, quae nobis intentantur ex more, cum ambigi nequeat, non inertia nos sed modestia, pugnas interdum excepisse potius quam intulisse, et nostra quotiens lacessimur, fortissimo bonae conscientiaebone conscientiae, Novák, cf. xvi. 7, 7, etc.; benevolentiae, V. spiritu defensare, id experiendo legendoque scientes, in proeliis quibusdam raro rem titubasse Romanam, in summa vero bellorum numquam ad deteriora prolapsam.